# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1322-1338

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1322 to 2.1338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1322

Ea namque perfectius suum factorem manifestant, quæ illius similitudini vicinius appropinquant. Hæc autem est ipsa rationalis creatura, qua et excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est: et tunc citius Creatorem suum, quem non videt, agnoscit et diligit, cum se ad illius imaginem factatn intelligit 1. Mens rationalis est, quæ se cogitando intelligit, ct imaginem suam ex se natam habet, quae imago ejus verbum est. Verbum enim rei est ipsa cognitio ad si. militndinem ejus ex memoria formata. Hoc modo Iiquido apparet summam Sapientiam, cuin se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est, Verbum suum. Mens tamcn rationalis, quoniam non se semper cogitat, sicut sui semper meminit, liquet quia cum se cogitat, verbum ejus nascitur de memoria. Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de mcmoria nasceretur. De summa vero Sapientia, quae semper se dicit sic, sicut sui semper memor est, liquet quia de æterna memoria coæternum ejus Verbum nascitur. Sicut enim summa Sapientia æterna est, ita æterne sui memor est, et aeterne se intelligit, et æterne se dicit, cnm sit illi dicere quod intelligere: ct cum æterne se dicat, aeterne Verbum ejus apud ipsam. Mens ergo rationalis quæ inter omnes creaturas ad investigationem summæ sapientiae sola assurgere valet, et nihilominus ad ejusdem inventionem sola prolicere, semper studeat illius reminisci, illam iutelligere et amare: ad hoc facta est ut semper vivat, si semper amet summam vitam, summam sapientiam, summam essentiam, cui debet hoc ipsum quod est. Ainarc autem nequit, nisi ejus reminisci, et eum studuerit intelligere. Faciat ergo hoc ad quod ta est, ut bene vivat. CAPUT XLV. Rationalium status tripicti Vis animœ triplex. Amor quid sit (b). Deus omnipotens cujus beatitudo nee augeri potest, qUIa perfecta est;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
