Latin
2.1339 to 2.1357
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1339-1357
Unproofread scanNot analysed yet
nec minui, qnia æterna est. sola charitate, nulla sni necessitate rationales spirilus crcavit, ut eossuæ beatitudius participes faceret. Alios vero in sua puritate in cœlo confirmavit: alios autem propter superbiam in infernum præcipitavit: atque alios ad probandaln humilitatem et obedientiam in terrena habitatione terrenis corporibus sociavit, ut ad vitæ sensum luteam materiam vegetarent. Habent namque in natura sua quamdam mutabilitatem, secundum quam corporibus vivificandis appropinquant, in qua quidem nonnihil suæ puritatis deponunt. Cuin enim delectatione corporis afficiuntur, qnasi quamdam corpulentiam inde trahunt; quæ puriorem naturam eorum corrumpit. Et hoc vitium quanto altius eis in corporibus manentibus inhæserit, tanto difficilius eos a corporibus discedentes deserit: quoniam non tollitur passio, etiam cum tollitur causa passionis, nisi ab ejusmodi fæcutenlia se in hac vita mundare studuerint. Nos ergo qui in medio bonoruin et nidorum positi sumus, considerare sæpe debemus ei gaudium illorum, et istorum supplicium, atque nostram miseriam. Rationalis siquidem est anima nostra, ut sciat discernere inter bonum et malum. Est etiam concupiscibilis atque irascibilis, ut possit amare bonum et odire malum. De concupiscibilitate nascitur amor, et de amore desiderium et gaudium. Amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, per desiderium currens, atque per gaudium requiescens; per desiderium in appetendo, et per gaudium in perfruendo. Nec aliunde bonum est, si bonum est, cor humanum, nisi quod bene amat quod bonum est. Nec aliunde malum est, si malum est, nisi quod male amal qnod bonum ese. Omne enim quod est, bonum est: sed in eo quod male amatur tantum v tium est. De irascibilitate nascitur odium. Ira enim generat odium: et de odio dolor et timor. Cum enim contra peccata nostra irascimur, et ea odire incipimus, dolemus quia peccavimus, et poenas pro peccatis timemus.