# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1358-1378

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1358 to 2.1378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1358

CAPUT XLVI. Rationalis creaturœ sors diversa. Animæ qualuor affectus ad quid dati. Ad quid ratio. Sic creator omnium Deus inter caetera et super cætera quae creavit, rationalem dignatus est amplius illustrare naturam, quam et sua similitudine fecit insignem, et snae beatitudinis voluit esse participem. Cujus tamen rationalis creaturæ licet similis vidcatur origo, facta cst diversa conditio; dum pars cjus est in æterna fericitate firmata; pars rudentibus inferni detracta, et in tartarum tradita in judicium crucianda servatur ( II Petr. II, 4 ); pars etiam tertia terrenis unita corporibus locum mediumsOr'tila cognoscitur. Et prius quidem eadem media summis vicinior in deliciis erat posita paradisi; nunc jain propinquior infimis, pro reatu inobedientiæ humiliata est in loco afflictionis. Summus igitur omnium Itorum locus plenam hahet lætitiam, infimus solam tristitiam. Ibi enim plena felicitas: illic sola et summa miseria cst. In medio sane summa speranda, sed nihilominus infima sunt timenda: et idco nobis jam amplior timoris causa quam spci, quo viciniores eisdem infimis, dejecti in ipsa dcgimus umbra mortis. Quia tamen ct illius beatitudinis, et illius nihilominus damnationis æternæ humanam Deus animam pro suorum qualitate meritorum participem fieri posse cognovit, naturales affectus ci qualuor indidit; ut haberet unde bona illa posset optare, et in eis quandoque lætari; et rursum unde mala illa metuere, vel in cis etiam dolore perpetuo contristari. Interim sane eo gravior est moderna conditio, quod non modo exhibet tristitiam et modernam molestiam; sed et timor habet pœnam, et spes ipsa qu:c differtur affligit animam. Piissimus enim pater et terribilis judex, qui vera illa et perpetua gaudia filiis, dolores æque perpetuos rcis in fine paravit, nonnulla tamen ctiam in praesenti experimenta capere voluit gaudii vel doloris, unde illa non modo certius credi, sed affectuosius quoque optari valeam et timeri.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
