Latin
2.1424 to 2.1445
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1424-1445
Unproofread scanNot analysed yet
sed ad omnia naturæ incitamenta ducuntur. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne, ut diximus superius, seminatur: sod formato in utero matris corpore, Dei judicio creari et infundi eam diximus, ut vivat homo intus in utero,et sic procedat nativitate in mundum. Anima a Creatore principium habens, ex quo est, perfecta est in genere suo: unde ex quo est, sciret omnia quae ab homine sciri possunt, nisi gravitas carnis esset. Quod per primum hominem, qui ante corruptionem humanitatis, ex quo fuit, perfecte habuit scientiam humanam, probari potest. Sed modo corrupta bumannate, ex quo conjungitur corruptioni, corrumpitur. Nec proprietates suas potest exercere, donce usu et experientia et alicujus doctrina incitata incipit discernere; veluti si quis cum subtili licet acie oculorum in tenebrosa detrudatur, videre tamen non potest ibi, nisi prins assuescat tenebris, vei lumcn accendatur. Unde Virgilius: Quantum non noxia corpora tardant. (Æneid. lib. 6, vers. 731.) Et licet aliæ sint actiones corporis, et aliæ animae actiones; tamen corporis vitia vel virtutes possunt esse animæ. Cum enim ad hoc sit anima data, ut illicitos carnis motus corrigat, ignoranlia illius contingunt vel negligentia. Sicut si vel discipulus I vel servus negligentia doctoris vel domini peccat, magister vel dominus extra culpam nou est; sic anima illis contingentibus extra culpam non est, cum ista debeat imperare, et illa ohcdire. CAPUT XLIX. Sensus el in interiori homine. Meditationi incumbere. (a) Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne: anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro, anima vero ct sine carne rationale suum tenet. Notandum tamen quod iidein ipsi sensus, qui in exteriori homine describuntur, simili modo sccundum modum suum in interiori esse manifestantur;