Latin
2.150 to 2.168
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.150-168
Unproofread scanNot analysed yet
(b) Anima vero ex eo dicta est quod animet corpus ad viveudum, hoc est, vivificet. Spiritus est ipsa anima pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem sunt in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud anima. Spiritus namquc ad substantiam dicitur, et anima ad vivificationem. Eadem est essentia, sed proprietas diversa. Nam unus et idem spiritus ad se ipsum dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus est in quantum est ratione praedita substantia rationalis: anima in quantum est vita corporis, de qua dictum est, Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Luc. ix, 24); id est, Quisquis propter Deum vitam hanc quoe nunc corporis vivilicatione ex anima temporaliter mortalis constat, libenter despexerit, in futuro eamdem corporis, non solum animae, vitam aeternam et inmortalitatem recipiet. Ilumana quidem anima, quia in corpore habet esse et extra corpus, anima pariter ct spiritus vocari potest: non duae animae, sensualis et rationalis, altera qua bomo vivat, et altera qua ut quidam putant, sapiat; sed una atque eadem anima in semetipsa vivit per intellectum, et corpori vitam praebet per sensum. Humanum namque corpus nee vivere nec nasci potest sine anima rationali; vegetatur tamen et movetur et crescit ct humanam formam in utcro recipit, priusquam animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulti et herbas sine anima' moveri ct incrementum habere -videmus. Duplex est quidem vita animæ; alia qua vivit in carne, et alia qua vivit in Deo. Duo siquidem in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior, et uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis videretur per divinitatis contemplationem.