# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1576-1597

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1576 to 2.1597. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1576
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1576

ut qui in se videri non poterat, in sua imagine visibilis apparcret. Magna prorsus dignitas hominis est, poriare imaginem Dei, et illius in se jugiter vultum aspicere, atque eum semper percontemplationem presentem habere. Sed postquam delectationem nostram in terram peccando sparsimus, pet'cau pulvis superjectus cst cordi nostro: et ideo ab illo internae contemplationis speculo corruentes in has miseras præsentis vitas tenebras labimur, ubi Deo digne ministrare non valemus, quia sorde iniquitatis, caligine ignorantiæ obvoluti, quid agcudum vel vitandum nobis sit, ex magua parte jani non videmus. Tergamus ergo speculum nostrum ab amore vanitatis, et ab amare iniquitatis, id est, a pulvere et a surde: ut in eo inspicere valcamus et nos, et Creatorem nostrum, quem peccando post tergum nostrum posuimus. Aversi siquidem a Deo sumus; peccata nostra separant nos ab eo. Et ideo cum propheta di. camus: Converte nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXXIV, 5). Si mulieres specululn suum, in quo facies inspiciunt, cum amiserint, diligenter quærunt et curiose tergunt a pulvere ct a sorde: multo amplius speculum interioris hominis debemus et invenire ct tergere et inspicere; ut in eo totarn turpitudinem nostram valeamus deprehendere, et ita per cognitionem nostram ad cognitionem Dei pervenire. CAPUT LIII. Ad notitiam sui duo necessaria. Homopulvis et cinis. Gratiæ Dei quanta debeamus. Hæc notitia paril humilitatem, charitatem, etc. (a) Duo nobis necessaria sunt ut nos cognoscamus, videlicet qua-. les simus ad malum, ei quales ad bonum. Pioni sumus ad malum, et si misericordia Dei nun teneret nos, in. omne vitium possemus cadere, nee inde surgere, niss. misericordia Dei subsequeretur, quæ nos sublevaret, Hoc bene cognoscebat propheta cum dicebat, Domine, misericordia tua ante oculos meos ( Psal. xxv, 3), quæ, me custodiat;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
