Latin
2.1721 to 2.1748
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1721-1748
Unproofread scanNot analysed yet
amant et laudant laude perpctua. CAPUT LVF. Spiritus intellectualis. Animævita et mors. Pænarum æternarumgravitas. Pæna præcipua. (a) Cum considero qualis animæ natura sit, quæ carnem vivificare potest, sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus, sicut desiderat, non potest; invenio quemdam intellectualern spiritum per Creatoris potentiam viventem,et corpus quod sustinet vivitlcantem, sed tamen vanitati subditum, mutabilitati subjectum, quem sæpe laetitia extollit, timor afficit, iniquitas mortificat, justitia vivilical. Vita siquidem animæ Dens est, mors animæ peccatum. Anima namque quæ peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20): quæ autem judicium fecerit et justitiam, vivct et non morietur. Ita immortalis est anima, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Immortalitate ntortalis est, et mortalitate immortalis est. Quapropter miseris mors est sine morte, finis sine fine, defectus sinc defectu: quia et mors semper vivet, et finis semper incipiet, et defectus deficere nesciet. Mors perimet, et non exstinguet; dolor cruciabit, et pavorem non fugabit; flamma comburet, sed tenebras non discutiet. Erit eniin in igne obscuritas, in obscuritate pavor, in combustione dolor. Ita reprobi ignibus inferni traditi, in suppliciis dolorem sentient, et in doloris augustia pavore ferientur; et semper tolcrabunl, et semper timebunt, quia sine line semper cruciati vivent sine spe veniæ et misericordiæ, quod est miseria super miseriam. Si enim post tot millia annorum, quot capillos habuerunt omnes quicumque fuerunt et erunt, poenas suas finire sperarent, multo levius eas sustinerent. Scd quia spem non habent nec habebunt, desperatione deficient, et ad tormenta non sufficient. De his per Isaiam scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24); quia nec ipsi consumentur. Vermis con. scientiam cotrodet, ignis carnem comburet: qualenus qui auctori suo corde et corpore deliquerunt, corde simul et corpore puniantur.