# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1749-1773

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1749 to 2.1773. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1749
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1749

Cum anima a beata vita separata erit, ct corpus æternis suppliciis subjacebit, ibi metus et moeror, luctus et dolor. Tunc vere nihil lugere erit nisi flere, quia pœnitere tunc nulli poterit valere. Ibi eril tortor cædens, vermis corrodens, ignis consumens. Peccata detegentur, rei punientur, ct hoc totum perenne. Quisquis enim ad tormenta ibit, jam non amplius exihit.!)o!or combustionis eos foris cruciabit, pœma incitatis intus obscurabit. Videbunt autem illa teterrima monstra dæmoniorum, et larvales facies eornm. Videbunt etiam tormenta inferni, et in tormentis sequaces suos quos inordinato amore contra Dei præcepta amaverunt; uatemis illorum interitus eos in augmentio damnationis suæ affligant. Deum aulem nonvidebunt, quod est omnium miseriarum miserius. Quis enim dicere potest, quanta pœna erit non viJere Creatorcm et plasmatorem omnium rerum, redemptorem et salvatorem Filium, Regem coeli et terræ, et Domitium universitatis, per quem sumus, vivimus et sapimus ( Act. XVII, 28)? CAPUT LVII. De prudentia in sectandis bonis, et malis cavendis. Gaudia æterna meditari. Beatorum gaudium mutuum. Felicitas perfecta. Negotia ac dotes. (a) Idcirco necesse est ut nos undique circumspiciamus et ubique custodiamus, ne aut prava agamus, aut recta quae præcepta sunt non agamus; ut bonis actibus expletis, cogitationibus non intumescamus. Multi namque ex virtutibus in infernum per elationem corruerunt. Bona desiderabiliter appetamus, mala solerter caveamus: ne sub specie bonorum ea faciamus, quoniam plerumquevitia se esse virtutes mentiuntur. Quisquis ergo meminit illicita se commisisse, studeat a licitis abstinere; et qui prohibita commisit, sibimet abscidat concessa. Qui vero adhuc peccatum suum plangit, perpetrare vitia timeat: et reprehendat se in minimis, qui meminit se deliquisse in maximis. Qyantalibet namque virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen puerile quiddam exterius extrepunt, et nisi juvenili quodam fervore iufrenentur, ad fluxa quæque et levia mentem enervem trahunt: ubi si longa consuetudine observata fuerit, cum exsurgere voluerit, non poterit, molc male consuetudinis pressa.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
