Latin
2.191 to 2.212
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.191-212
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos figit. Videt, cum in illa contemplatione conspicit quanta sint gaudia, quanta lætitia, quanta securitas, quanta sereuitas, ut quanta jucunditas. Sanitas facit illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum enim fuerit ab omni faece libera. maculisque diluta, tunc se denique in se ipsa libentissime tenet, et nihil sibi metuit, ant ulla sua culpa quidquam angi. tur: et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis; aspectum siquidem rectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus. Sic anima prius sanatur, sanata introducitur, introducta reficitur 5. Spiritus etiam est quædam vis animae, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Nec ipse spiritus corpus est, sed corpori similis. Qua: -enim spiritu videntur, nou sunt corporalia, sed corporalibus similia. Facies siquidem hominis et nobis forinsecus nota est, et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem. Mundi quoque istius mirabilis pulchritudo, ct nobis foris præsto est, et in memoria nostra habet. imaginem suam, incorporaletn quidem, sed corpori similem, ad quam recurrimus cum clausis oculis cam cogitamus. Quod enim est ad corporis sensum aliquod corpus in loco, hoe est ad aniini aciem similitudo corporis in memoria: et quod est intentio voluntatis ad corpus visum visionemque copulndam, hoc est eadem intentio voluntatis ad copulandam imaginem corporis, quæ est in memoria et visiono cogitantis. Ille spiritus dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, in quo est cognitio veritatis et amor virtutis. Imago siquidem est in cognitione, et similitudo in dilectione. Imago, quia rationalis; et similitudo, quia spiritualis. Hæret siquidem veritati nulla interposita substantia. Rationale nostrum I, quo ratiocinamur, intelligimus, et sapimus, spiritum dicimus. Hunc autem spiritum Apostolus mentem vocat, cum dicit, Renovamini spiritu mentis vestrœ (Ephes.