Latin
2.1965 to 2.1989
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1965-1989
Unproofread scanNot analysed yet
Sollicite studet providere Dominum in conspectu suo semper (Psal. xv, 8), cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem: cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam; cui conformetur ad decorem, quo fruatur ad jucunditatem. Beata anima cui datum est desuper ut bonum velit et noverit et possit, quatenus et voluntas adsit, nec facultas desit. Væ mihi misero, qui ista servo in memoria, et scribo in charta, noc hahco in vita! non quod talis sin, qui ista scripsi, sed quod talis esse vellem, ct talem non esse non pudet. CAPUT LXIII. Quærere Deum. Deus quid sit. Dei iti mente nostru imago. (a) Audisti, anima mea, qualem te esse oporteat. Fuge ergo paululum occupationes tuas, ut abscondere modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Intra cuhiculum mentis tuæ, et exclude omnia præter Deum, ct qui adjuvent te ad quærendum eum: quem cum inveneris, requiesce ali quantulum in eo. Dic ergo, anima mea, Deo; dic, Quis es, Domine, et quem te intelligam? Certe tu solus es quod es, et tu es qui es: id es quo nihil majus cogitari potest, nec melius, nec jucundius. Vita es, sapientia, lux, veritas, bonitas, æternitas, summum boaum; tu tibi omnia sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint. Invenisti, anima mea, quod quærebas: quaerebas enin. Deum, et invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil majus cogitari potest; el hoc esse vitam, sapientiam, lucem, veritatem, bonitatem, æternam beatitatem, et beatam æternitatem, et omne verum bonum. Iloc bonum es tu, Deus Pater. Iloc bonum est Ver- Imo tuum, id est, Filius tuus; sic es tu simplex, ut de te non possit aliud nasci, quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi ct Filio tuo, id est, Spiritus sanctus ab utroque procedens.