# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2010-2056

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.2010 to 2.2056. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2010
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2010

Denique, si multæ ct magnas delectationes sunt in rebus delectabilihus; qualis et quanta delectatio in illo qui fecit ipsa delectabilia? qui hoc hono fruetur, quid erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet erit, et quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animæ, qualia oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit (Isai. LXIV, 4). Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quærendo bona animæ tuæ et corporis tui? Aina unum honum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid dcsideras, anima mea? Ibi est quidquid amatis. ibi est quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo; Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43). Si velocitas, aut furtitudo, aut lihertas corporis, cui nihil ohsistere possit; Erunt similes Angelis Dei (ld. xxn, 50): quia seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale (ICor. xv, 44), potestate utique, non natura. Si delectat longa et salubris vita; ibi est sana æternitas, et aeterna sanitas; quia justi in perpetuum vivent (Sap. v. 16); et salus justorum a Domino (Psal. XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria Domini (Psal. XVI, 15). Si ehrietas; Inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine fine Dco. Si quaelibet munda voluptas; torrente voluptatis deitatis suae potabit eos Dominus (Psal. XXXV, 9). Si sapientia; Omnes erunt docibiles Dei (Joan. VI, 45): quomodo ipsa sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia; diligent Deum plus quam se ipsos, et invicem tanquam se ipsos; et Deus illos plus quam illi so ipsos: quia illi illum et se et invicem per illum, et ille illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una voluntas: quia illis non erit nisi sola voluntas Dei.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
