# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2110-2134

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.2110 to 2.2134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2110

Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, in ipsis nimirum quos accepimus jam primiuis spiritus (Rom. VIII, 23). Cognitio autem in Deo ipso illa adhuc nobis incognita est, intrabitis facta cat, confortata est, ut non possimus ad eam (Psal. CXXXVIII, G). At vero quemadmodum in creaturis vi. deudus sit, aliquatenus possumus intelligere, nimirum cum ct modo videatur in ipsis. Unde et apostolo Paulo teste, Per ea quæ facta sunt, Dei invisivilia conspiciuntur (Rom. I, 20). Inde quantumcumque proliciat quis intelligendo conspicere quam potentissime, quam benignissime, quam prudentissime majestas æterna omnia fecerit, cuncta regat, ordinet universa; prorsus modicum est ab co quod comprehendat. Venict autem quando jairi visione et contemplatione atque gaudio ineffabili consequemur Agnum quocumque ierit; et in omnibus consequemur creaturis (Apoc. xiv, 4), ut in omnibus gaudeamus: sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et ipse aliis non fruitur, sed se ipso, Jamvero et in nohis queinadmodnm habendus sit, in parte possumus cogitare. Constat enim animarum esse triplicem naturam. Unde et sapientes mundi hujus animam humanam rationalem, concupiscibilem, et irascibilem esse tradiderunt: quam triplicem vim animæ, ipsa quoque Hitura et quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circarationale nostrum ct scientia et ignorantia constant, tanquam habitus ct privatio: sic et circa concupiscibite, desiderium et contemptus; et circa id quod dicitur irascibile, lætitia pariter et ira versantur. Implebit ergo Dominus rationale nostrum luce sapientiæ; ita ut penitus nobis nihil desit in ulla scientia (1 Cur. i, 7). Implebit concupiscibile nostrum fonte justitiæ; ut omnino desideramus eam, et eapenitus repleamur. sicut scriptum esi: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, G). Nulla enim alia res implere potest desi derium anim;et nulla alia præter justiti um beatificare potest animam.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
