Latin
2.2161 to 2.2185
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2161-2185
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta itaque fulura est credenda corporum levitas et agilitas bonorum, ut possint si velimus, absquc omni mora seu difiicultate, ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem? Sola uliquc pulchritudo. nanc perfectissimam habituri, nou immerito possumus attribuere ei parti quam habemus ab igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui re-. formabit corpus humilitatis nostræ, configuratum den ique corpori claritatis suæ, exhibens quod pollicitus est (Philipp. III, 20 et 21): quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII. 43). Sicut ergo replebit animas nostras Deus, cum fuerit in cis perfecta scientia, perfecta justitia, perfecta letitia: sic,replebitur majestate ejus omnis terra nostra, cum fuetil corpus immortale, impassibile, agile, configuratum denique corpori claritatis suæ. Et tuncveraciter dici poterit quod quidam poeta dixit, «terque quaterque beati »(Virgil. ,Æneid. I. I, vers. 98)! Nemo digne pensare valet quanta erit illa lætitia, quanta gloria, quando Deum videbimus ubique præsentem, et universa gubernantem. Ita erit nobis notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur ill coelo novo, et in terra nova (Apoc. XXI, 1), atque in omni quæ nunc fuerit creatura. Ab omni malo liberati, et omni bono perfecte impleti, vacabimus et vi. dehimus, quia ipse est Deus (Psal, xLV, 11), quo pleni erimus Quando erit omnia in omnibus (I Cur. XV. 28). Ipse nimirum ent finis desideriorumnostronun, quem SIne line videmus, sine fastidio amabiliis, sine fatigatione laudabimus. Sed et ad hæc quis idoneus? Sine dubio qui fidelis invenitur super pauca qu; c accepit militiæ suæ tempore; id est, super sensus, super actus, et supcr appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probeLur quam fidelis sit Domino suo (Matth.