Latin
2.24 to 2.46
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.24-46
Unproofread scanNot analysed yet
(6) Animus invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere valeret. Visibilia per corpus videt, invisibilia per se, et in eo se videt, quod invisibilem se esse videt. Videtur tamen in corpore per corpus, sicut sensus in liltera manet, et per litteram videtur. Animus corporis dominator, rector, habitator videt se per se: per se ipsum semetipsum vidct. Non quaerit auxilium curporalium oculorum, imo vero ab omnibus corporis sensibus tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elcvat se super se mentis acie. Non enim aliquid tale est Deus, qualis est animus: non tamen videri nisi animo potest, nec ita videri ut animus potest. lncommutabilis siquidem est veritas sine defectu substantie. Non talis est anirnus: sed deficit et proficit, novit et ignorat, meminit et obliviscitur; modo vult, modo non vult. Diffusis cogitationibus atque consiliis, huc atque illuc vagatur: considerat, spectat omnia. Videt absentia; transmarina visu ambit, et percurrit aspectu, abdita scrutatur: et uno momento scusus suos per totius orbis fines et mundi secret:. circumfert. Descendit ad inferna, ascendit inde, versatur in coelo, adhæret Christo, conjungitur Deo. Ipse siquidem est ejus patria et habitatio, ad cujus similitudinem factus est. Quisquis ergo se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est similem Deo, redeat ad se, et stet in se, et sic intra semetipsum quaerat, et videat unde constet homo, et ex qua sui parte factus sit ad imaginem Dei. CAPUT III. Homo quibus constet. (c) Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; anima cum ratione, carne cum sensibus suis: quos tamen sensus non movet caro absque animae societate; anima vero rationale suum tenet sine carne.