# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.280-299

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.280 to 2.299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.280

Intellectus et intelligentia juvantur superius; quia Deus jguis et lux est (I Joan. I, 5). Lux ergo splendorem emittens ex se, quem retinetin se, illuminat intelligentiam ad cognitianem verilatis. Ignis vero calorem de se emittens, sed non amittens, inflammat affectum ad amorem virtulis. Et sicut solern non vidct oculus nisi in lumine solis; sic verum ac divinum lumen non poterit intelligentia videre nisi in ipsius lumine. Domine, inquit propheta, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Cum enim mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile boc induerit incorruptibilitatem (I Cor. xv, 54), tunc mente pariter et corpore spirituales effecti, secundum modulum nostrum per mentis illuminationem omnia sciemus, ct per corporis incorruptibilis levitatem ubiqueesse poterimus. Volabimus mente per contemplationem, volabimuset corpore per incorruptionem. Discernemus mente, discernemus et corpore, cum sensus nostri rorporci vertentur in rationem, ratio in intellectum, intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deum mutabitur '. Sensu visibilia percipiuntur, in imaginatione continentur visibilium imagines et similitudines, ad rationem pertinent visibilium rationes ct definitiones et invisibilium investigationes, ad intellectum et intelligentiam spectant spiritualium et divinorum comprehensionca et contemplationes. Sensus vero et imaginatio ad rationem non ascendunt, sed infra remanentes cam aliquatenus deducerc possunt, et quasi a longe quædam ostendere, ad quae non possunt pervcnire. Simili quadam proportione intellectum et intelligentiam ratio juvare potest, sed ad statum eorum non valet ascendere, quoniarn metas suas et proprios fines habet, quos transcendere non potest. Sensum et imaginationem cum caeteris animalibus communem habemus: vident siquidem visibilia, et visorum re. cordantur. In quibusdam etiam sensibus nos superant: quoniam justum fuit ut brulis animalibus, quibus nil dandum erat ill intellectu, aliquid amplius daretur in sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur homini exercendæ rationis, quanto majorem defectum patitur sensualitatis.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
