# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.361-378

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.361 to 2.378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.361

Hinc etiam nonnuuquam subrepunt vilia contraria rationi, dum anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur præbere peccalo. Per sensus quoque progreditur anima ad corpus movendum et vivificandum. Novem namquc sunt foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque quxdam similia, corporis scilicet supremum, et spiritus infirmum, in quibus sine naturarum confusione, personali tamen unione facile connecti possunt. Similia enim similibus gaudent. Itaque anima quae vero spiritus est, et caro quæ vere corpus cst, in suis extremitatibus facile ct convenienter uniuntur, id est, in phantastico animae, quod corpus non est, sed simile corpori; et sensualitate carnis quæ fere spiritus est 1, quia sine anima fieri non potest. Sicut enimsupremum animae, id est, intelligentia sive mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde ei ejus susceptiva esse potuit, et ad unionem personalem etiam, quando ipse voluit, absque ulla demutatione naturae fuit assumpta: sic supremum earnis, idest, sensoalitas animae,ge. rens similitudinem ad personalem umonem ejus essentiam suscipere potest. Nec istud mirnm est, cum etiam in sensu et memoria pccudis sit quædam imitatio rationalitatis, et in appetitu voluntatis, et in iis quae refugit, reprobationis. Spiritus namque corporeus, qui utique vcre est corpus et sensu naturali inter multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et natura irascibilitatis reprobat. Habet siquidem corporea vita quosdam gradus incrementorum, quibiu ad imaginem summæ vitæ proficit. Primus enim gra. dus corporeæ vitae est sensificatio. Secundus, per sensum ingredicns imaginatio. Tertius, per imaginationem conceptorum memoria. Quartus, secundum senpuum passiones quædam sine discretione intelligentiae providentia, in qua quidcm quasi rationis imago est, et nulla ratio- est. In his omnibus corpo rea vita spiritualem vitaro imiialur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
