# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.379-401

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.379 to 2.401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.379

Primo, in eo quod sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio, in eo quod concepta retinet; quarto, in eo quod sive in imaginatis, sive in sensibus secundumquamdam rationis simiHtudincm, sive ad appetendum, sive ad fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media sunt carnis et animæ, sensualitas carnis, quæ maxime ignis est; et phantasticum spiritus, qui igneus vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus ait: Igneus est ollis vigor et coelestis origo. (Virgilius, Æneid. tib. 6, vers. 730.) Mira societas carnis et animæ, spiritus vitæet limi terræ. Sic enim scriptum est, Fecit Deus hominem de limo terrce; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ (Gen. II, 7): dans ei sensum et intellectum, ut per sensum lutum sibi sociatum vivificaret, etper intellectum regeret; et ut per intellectum intus ingrederetur et contemplaretur Dei sapientiam et per sensum foris egrederetur, et contemplaretur opera sapientiæ, intellectu intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in utroque refectionem inveniret, intusad felicitatem, foris ad jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non possunt, jussus est homo ab exterioribus ad interiora redire, et ab interioribus ad superiora ascendere. Tanix siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum præter summum ci sufficere possit. Plenum fuit miraculo, quod tam diversa et tam divisa ab invicem, ad invicem potuerunt conjungi. Nec minus mirabile fuitquod limo nostro Deus se ipsum conjunxit, ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta subli. mitas, tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, ct nihil limo vilius. Mirabilis fuit conjunctio prima, mirabilis ctsecunda, ncc minus mirabilis crit tertia, cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus. Eodem namqne bono bonus est homo, quo bonus cst angelus, eodemque bono uterque est bcatus, si tamen ambo idipsum eadem voluntate eodemque spiritu cupiunt.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
