Latin
2.402 to 2.420
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.402-420
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim tam disparcm carnis ct animae naturam ad unam confoederationem atque amiciliam Deus conjungere potuit, nequaquam erit ci impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, utsit ei glorier quod fuit ei ircinæ, ad consortium beatorum spirituum, qui in sua puritatc perstiterunt, exaltare et usque ad su:c glorim participationemsublimare. Ad boc siquidcm i! lum sola charitate, nulla necessitate crcavit Altissimus, ut suæ beatitudinis participemfaceret. Si ergo tantum gaudium et tanta lætitia cst in vita ista temporali, quae constat ex præsentia spiritus in corpore corruptibili; quanta lætitia et quantum gaudium crit in vita aLterna, quæ constabit cx præsentia Deitatis in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo, animusDeo; ct unus spiritus crit cum eo: ita tamen si in humilllatc permanserit, et graHam sui Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est agnoverit. Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo gaudet ut exsultat. Bonum animae est Deus, rum affluentia dulcedinis sua. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis suæ. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nihil cnim eo interius, ct nihil eo praesentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia: exteriur est omnire, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et non solum ad se intrare, sed ineflabili quodam modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius intrans ct intrinsecus penetrans se ipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum semper tcnere non possumus, saltem ab illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divinæ contemplationis lumine figere valeamus.