# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.47-68

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.47 to 2.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.47

CAPUT IV. Vires animœ. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires quinque. (d) Est siquidem rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Per rationalitatem habilis est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se et supra se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra se, etse in se, et angelum juxta se, et quidquid cæli ambitn continetur infra se. Per concupiscibilitatem et irascibilitatem habilis est anici ad aliquid appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum: et ideo de rationalitate omnis sensus oritur animæ, de aliis omnis affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur: dum de eo quod amamus, jam gaudemus, vel gaudendum speramus; et de eo quod odimus, jam dolemus, sive dolendum mctuimus; ct ob hoc do concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitalc dolor et metus oriuntur. Qni quidem quatuor affectus animæ omnium sunt vitiorum et virtutum quasi quædam principia, et communis materia. Affectus siquidem operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus nimis bene compositæ, componendi et instituendi atque ordinandi sunt animi affectus ad id quod debent, et quomodo debent, ut in virtutes proficere possint; alioquin in vilia facile deficient. Cum igitur prudenter, modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur, in virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet, temperantiam, fortitudinem atquejustitiam, quæ quasi origines et cardines sunt omnium virtutum. Et hæc omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur 1, per odium mundi et sui, proficit in amorem Dei et proximi: per contemptum temporalium et inferrorum, crescit in desiderium æternorum et superiorum. Sensus vero unus est in anima, ct quod ipsa: et cum corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus non transcendit, vel quia corporeis exercetur instrumentis; unde et ob numerum instrumentorum quin. quepartitus dicitur, cum intus non sit nisi unus. Vcrumtamen propter varia exercitia variatur et vario nuncupatur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
