# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.532-551

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.532 to 2.551. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.532

Ex eo enim intellectuales naturas corporeas esse dicimus, quia loco circumscribuntur, sicut et anima humana quæ carne clauditur, quæ idcirco et esse in loco et localis dici potest: in loco, quia hic aut alicubi præsens est; localis, quia quod alicubi præsens est totum, alibi non est. Non habet tamen corporalem dimensionem, nec corporalem circumscriptionem; quoniam corporalis quantitatis expers est. Sed quia per præsentiam ct operationem in loco concluditur, localis et ipsa dicitur; verumtamen non sicut corpus, cui secundum locum principium, medium et finis assignatur. Respectu vero natune incorporeæ, quæ summe incommutabilis ubique est, corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa: nec tamen per loci spatiuin ita sistitur vel movetur, ut majori sui parte majorem locum occupet, et bre. viore breviorem, minorque sit in parte quam in toto. Per omnes siquidem particulas corporis tota simul adest, nee minor in minoribus, nec in major'ilo, major. Sed alicubi intensius, alicubi remissius, el in omnibus tola ct in singulis tota est. Sicut cniin Deus ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura sua: sic anima ubique tola in toto corpore suo, lanquam in quodam mun do suo, intensius tamen in corde et in cerebro, quemadmodum Deus præcipue dicitur esse in caelo. CAPUT XIX. Tota agit quod agit. Invisibilis et. incorporea est anima: si enin visibilis esset, corporea esset. Et si corporea esset, partibilis esset, et partes haberet, neque tota simul in uno loco esse posset. Nullum enim corpus aut simultangi totum potest, aut simul tangere totum potest. Anima vero in quibuscumque suis motibus vel actibus tota simul adest. Tota videl, ct tota visorum meminit: lota audit, ct toLa sonorum reminiscitur: tota odorat, et lota odores recolit: tota per linguam et palatum sapores sentit ct discernit: tota tangit dura vcl mollia: tola simul approbaI et reprobat.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
