Latin
2.552 to 2.585
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.552-585
Unproofread scanNot analysed yet
Calida vero vcl frigida summo tanlum digito lota discernit. Tota cal visus, tota est auditus, tota meminit: ct cum tota meminit, tota cat memoria; cum tota vult, tota est voluntas; cum lota cogilar, tota est cogitatio; cum tota diligit, tota est dilectio. Potest namque ex parto cogitare, et ex parte diligere. CAPUT XX. Animæ vires ad virtutes et contra vitia. Virtutes sacramentales. Quibus Deo inhærcat, quibus corpori. Vis animae naturalis. Habet anima affectiones, quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque de peccatis, timor de suppliciis, desiderium de promissis, gaudium do præmiis quædam exercitia suut virtutum. Ilabet etiam virtutes, quibus instruitur ct armatur contra vitia. A prudentia namque scit quid debeat facere: temperantiam habet contra prospera, fortudinem contra adversa, justitiam qua scit quid cuique debeat reddere. Prudentia est scire quid possit; fortitudo, lacerequod possit; temperantia, non pra'sumere quod non possit; justitia, non velle plus quam possit. Prudentia est in eligendis; temperantia, in utendis; fortitudo, in tolerandis; justitia, in distribuendis. Prudentiæ cst nihil pœnitendum appelere, et nihil præter justum velle facere. Temperantiæ est nihil nisi tUI'pia timere, et quidquid agimus vel cogitamus ad rationis normam dirigcre. Fortitudinis est terrenas cupiditates non salum reprimere, sed penitus oblivisci. Justitiæ est omnem animi cogitationem ad solum Deum dirigere, cumque tanquam nihil aliud sit sola mentis acie intueri. Habet autem anima sacramentales virtutes quibus initiatur, id cst, fidem, spem, sacramentum Baptismi, inunctionem, Confirmationem, et cætera quibus Deo consecratur. Habet ctiam virtutes, quibus proficit, ct quibus Den conjungitur, ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas eam Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit. Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur: quarum prima cst naturalis; secunda, vitalis; tertia, animalis. Et sicut Dcus trinus et unus, vcrus ct perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia sustinct, omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic annua his tribus viribus per tomum corpus diffunditur, non locali distensione, sed vitali intensione.