# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.586-613

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.586 to 2.613. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.586

Naturalis namque virtus operatur ill hepate sanguinem et alios quosque humores, quos per venas ad omnia corporis menbra transmittit, ut inde augeantur et nutriantur. Vis ista quadrifaria est. Dividitur namque in appetitivam, retentivam. expulsivam ct distributivam.Appetitiva quæsunt necessaria corpori appetit. Retentiva su njtU retinet, donec ex illis digestio utilis fiat. Expulsiva nociva et superflua expellit. Distributiva bonos bonorum ciborum humores omnibus membris distribuit, prout cuique expedit. Istas vires habent omnia animalia; et ideo corporis esse videntur, non animæ. CAPUT XXI. Vis vitalis. Vis vitalis est in corde, quae ad temperandum fervorem cordis aerem bauriendo atque reddendo, vitam et salutem toti corpori tribuit. Aere namque puro sanguinem purificatum per totum corpus impellit per venas pulsatiles, quæ arteriae vocantur. Ex quaruni motu temperantiam vel distemperantiam cordis physici cognoscunt. CAPUT XXII. Via animalis. Vis animalis triplex. (a) Vis animalis est in cerebro, et inde vigere facit quinque sensus corporis. Jubet etiam voces edere, membra moverc.Tres namque sunt ventriculi cerebri. Unus anterior, a quo omnis sensus; alter posterior, a quo otnnis motus; tertius inter utrumque medius, id est, rationalis. Corporis sensus sic fiunt. Quod est in corpore subtilissimum et ob hoc animæ similius et vicinius qnam c:etcra, id est, lux, primum per oculos ipsos diffunditur, cmicatque in radiis oculorum ad visibilia intuenda; deinde mixtura quadam primo curn acre puro, secundo cum acre caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso sensu oculorum perficit, ubi ipsa sola excellit. Isti sensus quia in sola facie prælocati sunt, ideo scriptum arbitror quod Deus in faciem insufflavit homini spiraculum vitæ, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7). Anterior quippe pars posteriori merito præponitur: quia ista ducit, ilia sequilur;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
