# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.614-639

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.614 to 2.639. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.614
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.614

ab ista tensus, ab illa motos; sicut consilium praeccdit actionem. Istæ vires tam animas quam corporis dici possunt; quia ab anima in corpore Hunt, nec sine utroque fieri possunt. In prima parte cerebri vis animalis vocatur phantastica, id est imaginaria; qnia in ca corporalium rerum similitudines et imagines continentur, unde ct phantasticum dicitnr. In media parte cerehri vocatur rationalis; quia ibi examinat et judicaL ea quæ per imaginationem repraesentantur. In ultima parte vocatur memorialis; quia ibi commendat memoriae quæ a ratione sunt judicata. » CAPUT XXIII. Percipiendi in anima quot vires. Somnia lasciva. (b) Aliud utique est in nobis, quo corhora sentimus, quod quinque corporis sensibus facimus. Aliud quo nun corpora, sed corporibus similia cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus intuemur. Aliud quo nee corpora nec corporum similitudines conspicimus, sed illas rcs quæ non habenl imagines sui similes. sicut est Deus, ct ipsa mens rationalis, vel intelligentia, vul ratio: sicut cliam virtutes, prudentia, justitia, castitas, charitas, pietas, et quaccumque alix sunt, quas intelligendo vel cogitando enumeramus, discernimus et definimus. Porro anima nun est corpus I, quia non omnis similitudo corporis corpus est. Dormienti cnim tibi in somnis velut corpus apparebit, neque id corpus tuum, sed anima tua; nee verum corpus, sed similitudo corporis tui. Jacebit enim corpus tuum, antbulabit ilia. Taccbit lingua corporis lui, loquetur illa. Clausi erunt oculi tui, videbit illa. Et ita in ca toU et integra cernetur similitudo carnis lux. In hac similitudine quasi per loca cognita vel incognita discurrit, et sentit læta vel tristia. Anima etiaM mortui, sicut dormientis, in ipsa similitudine corporis sui sentit, sen bona seu mala: non sunt tamen corporalia, sed corporalibus similia, quibus animæ corporibus exutæ afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsæ suis corporibus similes sibimet appareant;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
