# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.640-652

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.640 to 2.652. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.640
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.640

sunt tamen et vera lætitia et vera molestia, facta de substantia spirituali in substantia spirituali. Certuln nempe est quamdam spiritualem naturam esse in nobis, ubi corporalium rerum similitudines aut formantur, aut formatae ingeruntur, sive cum præsentia aliquo sensu corporis tangimus, et continuo corum similitudo in spiritu formatur, et in memoria reconditur; sive cum absentia jam nota vel quæ non novimus cogitamus, ut inde formetur quidam spiritualis intellectus. Innuinerabilia etiam pro arbitrio et opinatione fingimus, quæ vel non sunt, vel esse nesciuntur. Innumerabiles quoque et variae formæ rerum in animo nostro versantur, vel cum aliquid facimus, vel facturi sumus: aliquo etiam spiritu rapicnte tollitur anima in hujusmodi videnda seu bona seu mala. Nimia quoque intentione cogitationis vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet,seu commixtione alterius cujusdam spi. ritus seu boni seu mali, ita corporalium rerum imagines in spiritu exprimuntur, tanquam corpora ipsius corporis sensibus præsententur, ut absentia videantur adesse tanquam præsentia, et quæ non sunt tanquam prae oculis adsint. A dormientibus eti.m multa videntur, vel nihil vel aliquid significantia. Unde sæpe imagines rerum corporalium tanta illis expressione præsentantur in somnis, quanta ipsa corpora præsentantur vigilantibus, ut inter visionem dormientium et veram commixtionem vigilantium non discernatur; sed continun eis caro moveatur, ct contra propositum suum vul contra licitos mores concumbere vidcantur, et quod naturaliter collectum est, per gcnitalcs vias emittatur. Hunc motum casti vigilantes cohibent et refrenant: dormientes autem ideo non possunt, quia in potestate non habent imaginis corporalis expressionem I, qua caro naturaliter movetur; et sequitur quod eum motum sequi solet, ct quod sine peccato a vigilantibus fieri nou potest. Sic in spirilu ct corporalium rerum imagines apparent, et multa pro arbitrio finguntur, vel praeter arbitriuln demonstrantur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
