# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.653-674

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.653 to 2.674. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.653
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.653

Ipsa namque anima quæ motu proprio semper in motu est, quia pcr corpus non sinitur, vel non plene sinitur corporalia sentire, vcl ad corporalia vim suæ intentionis dirigere, corpore sopito, spiritu corporalium similitudines aut ipsa agit, sicut et imagines corporum cogitando ex se ipsa versare assolet; aut objectas intuetur, cum in eas videndas aliquo spiritu assumitur. CAPUT XXIV. — Anima quid sit, et quid non sit. Visionum tria genera. Falsitati quæ obnoxiæ. De ecstasi. Visionum alia genera (a). Anima cst substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, invisibilis et ineorporca, passibilis atque mutabilis, carens pondere, figura et colore. Non est credenda pars, sed creatura Dei, nec etiam de substantia Dei, vel de qualibet clementorum matcria, sed ex nihilo creata. Si enim ex semctipso eam Deus fecisset, nequaquain vitiosa aut mutabilis aut miscra esset. Si autcm ex elementis facta fuisset, esset corporea. Cum itaque sit incorporea, ignotam habens originem; initium habet, finem non habet. Et cum sit spiritualis naturas nihil babet mixtum concretumque terrenum, nihil humidum, aereum vcl igneum; nullum habet colorem, nullo loco continetur, nullis membris circumscribitur, nullo spatio finitur: sed ito est cogitanda et intelligenda, sicut sapientia, justitia, et æteræ virtutes ab Omnipotente creatæ. Natura animx invisibilis est, ideo invisibiliter in corpore manet, et de corpore invisibiliter egreditur. Per corpis corpora videt, sicut cœlum et terram, ct quæ in eis conspicua sunt oculis nostris. Spiritu autem corporum similitudines intuetur. Quidquid enim corpus non est, et tamen aliquid est, recte jam spiritus dicitur. Idcirco quadam vi occulta et spirituali rapitur anima, ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu videat. Sed intellectu ea quæ nec corpora nec corporum formas habent conspicit, sicut est justitia et sapientia, vel ipsa mens et omnis animae affectio bona.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
