Latin
2.695 to 2.712
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.695-712
Unproofread scanNot analysed yet
I 20, et II, 13). Deus etiam per prophetam dicit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem; et juvenes vestri visa videbunt, et senes vestri somnia somniabunt (Joel. II, 28). Sunt et alia visa usitata et humana, quæ vel es ipso spiritu nostro multipliciter exisumt; vel ex corpore spiritui quodam modo suggeruntur, sicut fuerimus affecti a carne vel animo. Non enim solum vigilantes homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc sæpe somniant quo indigent. Nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis et poculis inhiant instanter, si forte esurientes silientesque dormierint. Vigilaniibus eliam occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas divinarent, novimus: sicut Caiphas pontifex prophetavit (Joan. xi, 51), cum ejus intentio prophetandi voluntatem non haberet. Multa videt anima, et eadem natura est omnium visionum, sive in vigilantibus, sive iu dormientibus, sive in ægrotantibus: quoniam non ex alio genere sunt quae videntur, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. Visa siquidem phrenelicorum similia sunt visis somniantium: obsturatas namque vias sentiendi habent, ut videant quod somniantes vident. Visa etiam somniantium similia sunt cogitationibus vigilantium. Dormientibus quippe in cerebro consopitur via sentiendi, qu. c intentionem ad oculos ducit. Ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tanquam species corporales adsint, ut sibi dormientes vigilare videantur, et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putent. Ego autem mulo amplius admiror et vehementius stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricet imagines corporum, quae per corporis oculus viderit, quam phreneticorum vcl somniantium, vei ctiam in ecstasi visioncs. Quæcumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. Non enim corpora visa ilias imagines in spiritu faciunt, nec cam vim habent ut aliquid spirituale forment, sed ipse spiritus in se ipso celeritate mirabili, utpote spiritus intellectualis ct rntionnlis.