Latin
2.793 to 2.813
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.793-813
Unproofread scanNot analysed yet
lbi Deus est modo, ubi crat priusquam mundus fieret, ubi etiam fcret si mundus dcsineret esse. Sicut sæpe dictum est, incorporca cst anima: potest tamen habere similitudinem corporis, non corporalem, sed corpori similem, et corporalium omnino membrorum, cum de corpore egreditur. Sic enim aut ad spiritualia pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia sæpe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes jacuerunt; cum et ipsi in se ipsis. gcrerent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possem ad illa ferri, et talia similibus sensibus experiri. Animae siquidem quæ in corporibus viventes per dilectionem rcrum visibilium corporalibus imaginibus afliciuntur, a corporibus exeuntes in eisdem imaginibus tormenta patiuntur. Propterca enim corporalibus passionibus ibi teneri possunt, quia a corruptione corporalium affectionum hic mundatæ non fuerunt, quam per corpulentiam de corporis delectatione1'traxerunt. Quædam autem animæ iii eisdem locis, in quibus culpam commiserunt, puniuntur: quædam vero abditis receptaculis usque ad ultimam resurrectionem continentur, sicut unaquæque digna est requie vel miseria. CAPUT XXXI. Homo mortalis. Sensus impediunt ne se noscat. (b) Multa de anima dixi, sed nondum dixi quando facta est, vel quando de corpore egrcdictur. Quod primum posui, postea dicam; quod ul-' timum, dicere non possum; quoniam nescio linem meum. Hoc plane scio, quod mortales sumus; ct vclimus nolimus, omnes moriemur. Nihil enim morte certius, et nibil hora mortis incertius. Nam nescimus quando, aut quomodo, aut ubi moriemur; quoniam mors ubique nos exspectat. Idcirco semper debemus esse parati, ut cum corpus revertetur ad terram cle qua sumptuum est, spiritus redeat ad eUm qui dedit ilium. illud siquidem nos maxime movere debet, quod a veteribus sapientibus ita homo definitus est: Homo est animal rationale, mortale.