# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.814-834

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.814 to 2.834. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.814
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.814

Hoc genere posito, quod animal dictum est, additas duas differentias videmus, quibus admonendus erat homo, et quo sibi esset redeundum, et unde fugiendum. Sicut enim progressus animae usque ad mortalia lapsus est; sic regressus cjus in rationem esse debet, qua impugnanlibus vitiis resistere valeat, ut secundum naturam suam vivat, et ordinari appetat sub illo a quo regi debet, et supra ea quae regere debet. Uno verbo, quod rationale dicitur, separatur a bestiis; alio, quod mortale, a divinis. illud nisi relinuerit, bestia erit; hinc nisi se averterit, ad divina non perveniet. Idcirco ut homo sibi incognitus cognoscat se, magna opus babet consuetudine recedendi a sensibus, ut animum ad se colligat, et in se ipso retineat. Ilis siquidem sensibus impeditur anima, ne cernere semetipsam valeat et Creatorem suum, quem sola et simplex sine istis oculis intueri debet. CAPUT XXXII. Menti nihil se ipsa magis notum. Animæ conjunctio cum corpore. Quomodo anima ad corpus descendat. Quomodo ab eo ascendat. Meditatio. Contemplatio. (a) Anima namque rationalis inter eas res quæ sunt a Deo conditae, superat omnia; et Deo proxima est, quando est pura, eique in quantum charitate cohæserit, in tantum ab eo lumine illo inlelligibili perfusa quodam modo et illustrata, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale, id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua visione fit beata. Removeat ergo a consideratione sua omnes notitias quae per corporis sensus extrinsecus capiuntur. Quæque namque corporalia, eorumque similitudines, sensus quoque et imaginationes in memoria infixæ, cum recordando reminiscuntur, ad exteriorem hominem pertinent, quanquam istis quasi nuntiis aniina exteriora percipiat. Mens ergo cui nihil se ipsa præsentius est, quadam interiori, non simulata, sed vera præsentia, videt se in se.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
