Latin
2.856 to 2.874
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.856-874
Unproofread scanNot analysed yet
Ita videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed alia secum amando cum eis se confudit; ila ut sinc magno labore ab eis separari non possit, quibus cum amore inhaesit. Proplerca phantasiis corporalium imaginum deformatur, eisdemque alte impreosis eliam soluta a corpore uon exuitur. Si eun a corporalium affectionum corruptione hic non mundaiur, corpore exuta corporalibus tenetur passionibus. Studeat ergo in hac vita se mundarc ab hujusmodi fæculentia, quatenus cum hinc exierit, nihil corporeum secum trahat, et a corporali passione immunis existat. Vivificatione et sensificatione descendit anima nd corpus. Præsentia namque sua illud vivificat, colligit in unum, atque in uno tenet; defluere atque contabescere non sinit, congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Intendit se etiam anima in tactum, et eo calida et frigida, aspera et lenia, dura ct mollia, gravia et levia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, atque formarum, gustando. olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat; atque in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt appetit, fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, rerum imagines quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat. Cum ergo vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus, quibus nun adjuvatnr nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; et spiritu ac ratione se conspicit, meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit! Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad eam descendit. Meditatio siquidem est occultæ veritatis studiosa investigatio. Contemplatio perspicuae veritatis jucunda admiratio. Ullam namque divina illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam vero divina inspiratio inflammat, ut cam diligat.