# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.929-950

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.929 to 2.950. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.929
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.929

Omnium rerum thesaurus et custos est memoria, nec enarrari potest, tam grandis est ejus perplexitas; et animus ipsa est. Nee aliud significo quam animam, cum mentem dico: sed propter aliud animam, et propter aliud mentem. Nam totum quod vivit, hominis anima cst. Cum autem anima in se agit se, et ex se et per se a, sola mens dici solet. Sensus vero ad sua ministeria intplenda consuetius anima dicitur. Spiritum Idem esse quod animam, evangelista pronuntiat diocns: Potestatem habeo ponendi animam meum, et rursum potestatem habeo sumendi eam (Joan. x, 18). De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore, memoratus evangelista ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit spiritum (Id. xix, 50). Quid est enim cmiuere spiritum, nisi quod animam ponere? Sed anima dicta est pro eo quod vivit: spiritus autem vel pro spirituali natura, vel pro eo quod spirat in corpore. hem animum idem dicimus esse quod animam: sed anima vitæest, animus consilii. Unae aiunt philosophi, et sine animo vitam manere, et sine mente animam durare, sicut in amentibus (b). Ad mentem enim pertinere videtur ut sciat; ad animum, ut velit. Pueri etiam in genitricis utero sine scienda et voluntate vivunt. Mens autem vocata est, quod emineat in anima, vel quod memincrit. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput vel oculus. Uude et ipse homo secoudum mentem imago Dei dicitur. Mens namque ex eo dicta est, quod emineat in anima, præstantior siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia- Ratio siquidem est animi motus, visum mentis acucns, veraque a falsis distinguens. Redeat ergo ad se mens rationalis, et colligat se in se: ut sine imaginibus corporeis se ipsam, et omnipolenlis Dei invisibilem naturam considerare valeat, terrenarum phantasmata imaginum, et quidquid terrenum cogitationi ejus occurrerit, respuat: et talemse intus quærat et videat, qualis est sine istis;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
