# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.951-967

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.951 to 2.967. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.951
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.951

considerel se talem, qualis sub Deo supra corpus creata est. Deinde supra semetipsam surgat et se ipsam deserat, atque quodam modo in oblivionem sui i veniat, et se contemplationi sui Creatoris humiliter et devote subjiciat. Cum enim corperit mens per puram intelligentiam semetipsam excedere I, et illam incorporeæ lucie claritatem tota intrare', et ex iis quae intrinsecus videt quemdam intimæ suavitatis saporem trahere, et ex eo intelligentiam suam condire, et in sapientiam vertere; in tanto hoc mentis excessu, pax illa qna; exsuperat omnem sensum, invenitur atque obtinctur, ut liat silenlium in coelo quasi hora dimidia; ita ut contemplantis animus nulla altercantium cogitationum tumultuatione turbetur, nihil omnino inveniens quod vel per desiderium peiat, vel per fastidium arg'tat, vel per odium accuset: sed intra contempla- Honis tranquillitatem totus colligitur, et intromittitur in quemdam affectum multum inusitatum introrsus ac nescio quam dulcedinem, quæ si semper sic sentiro. tur, profecto magna felicitas esset. Nibil sensualitas, nibil agit imaginatio; sed omnis inferior vis animæ proprio interim viduatur officio. Purior autem animæ pars in illud intimae quietis secretum, et summæ tran. quillitatis arcanum felici jucunditate introducitur. Vivus quidem est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus (Hebr. IV, 12). Et ideo nihil in creaturis hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod essentialiter unum cst atque individuum, in se ipsum scinditur; et quod simplex in se et sine partibus constat, quasi quadam partitione dividitur. Neque enim in hoinine uno alia essentia cst ejus spiritus, atque alia est ejus anima: sed prorsus una eademque naturæsimplicis substantia. Non enim in hoc gemino vocabulo gemina substantia intelligitur: sed cum ad distinctionem ponitur gemina vis ejusdem essentiæ, una superior per spiritum, alia inferior per animam designatur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
