# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.994-1012

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.994 to 2.1012. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.994
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.994

ut ex primæ conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo Conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium præstitil ei Couditor; et tanto amplius Conditorem diligeret, quanto mirabilius se ab eo conditum intelligeret. Nec ob hoc soluin quidem, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam Creator omnium eum creavit, quod nulli alteri ex creaturis donavit. Quoe imago diligentius in interioris hominis dignitate et nobilitate est consideranda. Primo quidem, quod sicuti Deus unus semper uhique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus ait, quod in eo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28): sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major est et in minoribus minor: sed in minimis tota est, et in maximis tota. [ Sic infusa est corpori, ut non per membrorum parles partibus sit divisa. Nam in quolibet Joco pars corporis percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque viviiicatione membris præsidens, cum ipsa pernaturam non sit diversa, per corpus tamen agit diversa. Ipsa quippe est, quæ per oculos videt, audit per aures, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo lene ab aspero disceruit; et cum non sit diversa, per sensus tamen operatur diversa. Ex qua re intelligitur, quod ita est anima secundum suum modum in suo corpure, sicut Deus est in suo mundo. Interius siquidem et exterius, superius et interius est: regendo superior, portando inferior, reptendo interior, circumdando exterior. Sic est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic pnesidet, ut portet; sic portat ut præsideat. Et sicut Deus nec crescentibus creaturis crescit, nec decrescentibus decrescit: sic anima nec minutia membris minuitur, neo adauctis augetur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
