# De Spiritu et Littera 11

Augustine, De Spiritu et Littera, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/11

Haec cogitatio sancta seruat filios hominum in protectione alarum dei sperantes, ut inebrientur ab ubertate domus eius et torrentem uoluptatis eius potent, quoniam apud ipsum est fons uitae et in lumine eius uidebimus lumen, qui praetendit misericordiam suam scientibus eum et iustitiam suam his qui recto sunt corde. neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum praetendit misericordiam suam; nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde praetendit iustitiam suam, qua iustificat impium. haec cogitatio non aufert in superbiam, quod uitium oritur, cum sibi quisque praefidit seque sibi ad uiuendum caput facit. quo motu receditur ab illo fonte uitae, cuius solius haustu iustitia bibitur, bona scilicet uita, et ab illo incommutabili lumine, cuius participatione anima rationalis quodammodo accenditur, ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen, sicut erat Iohannes lucerna ardens et lucens, qui tamen unde luceret agnoscens: nos, inquit, de plenitudine eius accepimus : cuius, nisi illius utique in cuius conparatione Iohannes non erat lumen? illud enim erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. proinde cum dixisset in eodem psalmo: praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde: non ueniat, inquit, mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueant me. ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod dei est, pellitur in tenebras suas, quae sunt opera iniquitatis. haec enim plane ipse facit et ad haec implenda sibi est idoneus. opera uero iustitiae non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigens uita est et ubi non est conmutatio nec momenti obumbratio.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
