Latin
16
Augustine, De Spiritu et Littera 16
Unproofread scanNot analysed yet
Iusto enim lex non est posita; quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur. haec duo apostolus uelut inter se contraria conectens monet mouetque lectorem ad perscrutandam quaestionem atque soluendam. quomodo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur, si etiam quod sequitur uerum est: sciens hoc, quia iusto lex non est posita? nam quis legitime utitur lege nisi iustus? at ei non est posita, sed iniusto. an et iniustus, ut iustificetur, id est ut iustus fiat, legitime lege uti debet, qua tamquam paedagogo perducatur ad gratiam, per quam solam quod lex iubet possit implere? per ipsam quippe iustificatur gratis, id est nullis suorum operum praecedentibus meritis —alioquin gratia iam non est gratia -,quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere ualeamus, id est non quia legem impleuimus, sed ut legem implere possimus. ille enim dixit: non ueni legem soluere, sed implere, de quo dictum est: uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. haec est gloria, de qua dictum est: omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, et haec est gratia, de qua continuo dicit: iustificati gratis per gratiam ipsius. iniustus ergo legitime lege utitur, ut iustus fiat; quod cum factus fuerit, ea iam non utatur tamquam uehiculo cum peruenerit uel potius, ut supra dicta similitudine apostoli utar, tamquam paedagogo cum eruditus fuerit. quomodo enim iusto lex non est posita, si et iusto est necessaria, non qua iniustus ad iustificantem gratiam perducatur, sed qua legitime iam iustus utatur? an forte, immo uero non forte, sed certe sic legitime utitur lege iam iustus, cum eam terrendis inponit iniustis, ut cum et in ipsis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentiuo prohibitionis et cumulo praeuaricationis augeri, confugiant per fidem ad iustificantem gratiam et per donum spiritus suauitate iustitiae delectati poenam litterae minantis euadant? ita non erunt contraria neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam iustus bona lege legitime utatur et tamen iusto lex posita non sit; non enim ex ea iustificatus est, sed ex lege fidei. qua credidit nullo modo posse suae infirmitati ad inplenda ea, quae lex factorum iuberet, nisi diuina gratia subueniri.