# De Spiritu et Littera 17

Augustine, De Spiritu et Littera, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/17

Ideo dicit: ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. siue gloriationem dixerit laudabilem, quae in domino est, eamque exclusam, id est non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam — unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii; hinc est et illud in Psalmis: ut excludantur hi qui probati sunt argento. hoc est ut emineant qui probati sunt eloquio domini. nam et alibi dicitur: eloquia domini eloquia casta. argentum igne examinatum — siue gloriationem uitiosam de superbia uenientem commemorare uoluerit, eorum scilicet, qui cum sibi iuste uidentur uiuere, ita gloriantur, quasi non acceperint, eamque non per legem factorum, sed per legem fidei dicit exclusam, id est eiectam et abiectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene uiuit, dei gratia se habere et, ut perficiatur in dilectione iustitiae, non se aliunde consecuturum.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
