Latin
2
Augustine, De Spiritu et Littera 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fortasse respondeas ista, quae commemoraui facta non esse et fieri potuisse, opera esse diuina, ut autem sit homo sine peccato ad opus ipsius hominis pertinere idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta iustitia, et ideo non esse credendum neminem uel fuisse uel esse uel fore in hac uita, qui hoc opus inpleuerit, si ab homine inpleri potest. sed cogitare debes, quamuis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse diuinum atque ideo non dubitare opus esse diuinum; deusest enimqui operatur in uobis, ait apostolus, et uelle e t operari pro bona u oluntate.