Latin
22
Augustine, De Spiritu et Littera 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur interest? breuiter dicam. quod operum lex minando imperat, hoc fidei lex credendo impetrat. illa dicit: non concupisces, ista dicit: cum scirem quia nemo esse potest continens, ni si deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum, adii dominum et deprecatus sum. ipsa est illa sapientia, quae pietas uocatur, qua colitur pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum. colitur autem sacrificio laudis actionisque gratiarum, ut cultor eius non in se ipso, sed in illo glorietur. ac per hoc lege operum dicit deus: 'fac quod iubco', lege fidei dicitur deo: 'da quod iubes'. ideo enim iubet lex, ut admoneat quod faciat fides. id est ut cui iubetur, si nondum potest, sciat quid petat; si autem continuo potest et oboedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. non enim spiritum huius mundi accepimus, ait idem ipse constantissimus gratiae praedicator, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. quis est autem spiritus mundi huius nisi superbiae spiritus, quo cor insipiens obscuratum est eorum, qui cognitum deum non ut deum gratias agendo glorificauerunt ? nec alio spiritu decipiuntur etiam illi, qui ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. unde mihi uidetur magis e. se fidei filius, qui nouit a quo speret quod nondum habet, quam qui sibi tribuit id quod habet. quamuis utrique horum praeferendus sit qui et habet et nouit a quo habeat, si tamen non se credat iam esse quod nondum est, ne incidat in uitium illius pharisaci, qui quamquam deo gratias ageret ex his quae habebat, nihil tamen petebat dari sibi, tamquam nihilo indigeret ad augendam perficiendamue iustitiam. his igitur consideratis pertractatisque pro uiribus, quas dominus donare dignatur, colligimus non iustificari hominem praeceptis bonae uitae nisi per fidem Iesu Christi, hoc est non lege operum, sed lege fidei, non littera, sed spiritu, non factorum meritis, sed gratuita gratia.