# De Spiritu et Littera 23

Augustine, De Spiritu et Littera, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/23

Quamuis itaque illos, quibus circumcisio persuadebatur, ita corripere atque corrigere uideatur apostolus, ut legis nomine eandem circumcisionem appellet ceterasque eiusmodi legis obseruationes, quas tamquam umbras futuri iam nunc respuunt Christiani id tenentes quod per illas umbras figurate promittebatur, tamen legem, ex qua neminem dicit iustificari, non tantum in illis sacramentis, quae habuerunt promissiuas figuras, uerum etiam in illis operibus uult intellegi, quae quisquis fecerit iuste uiuit; ubi est et illud: non concupisces. atque ut hoc quod dicimus fiat planius, ipsum Decalogum uideamus. certe enim legem Moyses ministrandam populo accepit in monte, scriptam in lapideis tabulis digito dei. haec decem praeceptis constringitur, ubi nihil de circumcisione mandatum est, nihil de uictimus pecorum, quae nunc a Christianis non immolantur. in illis igitur decem praeceptis excepta sabbati obscruatione dicatur mihi quid non sit obseruandum a Christiano siue de non faciendis. colendisique idolis aliisque ullis diis praeter unum uerum deum siue de non accipiendo nomine dei in nanum siue de honore parentibus deferendo siue decauendis fornicationibus, homicidiis, furtis, falsis testimouiis, adulteriis, re aliena concupiscenda. quid horum quisquam dixerit Christianum non debere seruare? an forte non istam legem, quae in illis duabus tabulis scripta est, litteram occidentem appellat apostolus. sed illam circumcisionis aliorumque ueterum iamque abolitorum sacramentorum? sed quomodo id putabimus, cum in ca sit 'non concupisces', 'per' quod 'mandatum' quamuis 'sanctum et iustum et bonum fefellit me', inquit, 'peccatum et per illud occidit'? quid enim aliud est littera occidit?

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
