# De Spiritu et Littera 24

Augustine, De Spiritu et Littera, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/24

Quamuis euidentius eo ipso loco ad Corinthios, ubi ait: littera occidit, spiritus autem uiuificat. non aliam uelit intellegi litteram quam ipsum Decalogum in illis duabus tabulis scriptum. sic enim dicit: quoniam estis epistola (!Christi ministrata per nos, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, scd in tabulis cordis carnalibus. confidentiam autem talem habemus per Christum ad deum, non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est, qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. si autem ministratio mortis in litteris figurata lapideis facta est in gloria, ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Moysi propter gloriam uultus eius quae euacuatur, quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? si enim ministratio damnationis gloria est, multo magis abundabit ministratio iustitiae in gloria. dici de his uerbis multa possunt, sed postea forta?se oportunius. nunc autem aduerte quam dicat litteram quae occidit, cui uelut e contrario uiuificantem ingerit spiritum. ea certe est ministratio mortis in litteris figurata lapideis et ministratio damnationis, quia lex subintrauit, ut abundaret delictum. porro autem praecepta ipsa tam sunt utilia facienti atque salubria, ut nisi quis ea fecerit uitam habere non possit. an uero propter unum praeceptum, quod ibi de sabbato positum est, dictus est Decalogus littera occidens, quoniam quisquis illum diem. sicut littera sonat, nunc usque obseruat, carnaliter sapit — sapere autem secundum carnem mors est – et illa nouem praecepta quae sic recte obseruantur, ut scripta sunt, non ad legem operum, ex qua nemo iustificatur, sed ad legem fidei, ex qua iustus uiuit, pertinere putanda sunt? quis tam absurde sentiat ministrationem mortis in litteris lapideis figuratam non dici ex omnibus decem praeceptis, sed ex uno solo quod ad sabbatum pertinet? ubi ergo ponimus: lex x ira m operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio et: usque ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset, et illud, quod iam totiens commemorauimus: per legem cognitio peccati, maximeque illud, ubi euidentius expressit unde agitur: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces?

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
