Latin
25
Augustine, De Spiritu et Littera 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quem totum locum adtende et uide utrum quicquam propter circumcisionem uel sabbatum uel quid aliud umbratilis sacramenti, ac non totum propter hoc dicat, quod littera prohibens peccatum non uiuificat hominem, sed potius occidit augendo concupiscentiam et iniquitatem praeuaricatione cumulando, nisi liberet gratia per legem fidei quae est in Christo Jesu, cum diffunditur caritas in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. cum enim dixisset: ut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, quid ergo dicemus? inquit. lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum est. ego autem uiuebam aliquando sine lege, adueniente autem mandato peccatum reuixit. ego autem mortuus sum et inuentum est mihi mandatum, quod erat in uitam, hoc esse in mortem. peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut appareat peceatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccans peccatum per mandatum. scimus enim. quia lex spiritalis est: ego autem carnalis sum uenundatus sub peccato. quod enim operor, ignoro; non enim quod uolo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. si autem quod uolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona. nunc autem iam uon ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. seio enim, quia non habitat in me, hoe est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. iunenio ergo legem nolenti mihi facere bonum. quoniam mihi malum adiacet. condelector enim legi dei secun d um interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo! quis me liberabit de cor p ore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legidei, carne antem legi peccati.