# De Spiritu et Littera 27

Augustine, De Spiritu et Littera, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27

Hace gratia in testamento uetere uelata latitabat, quae in Christi euangelio reuelata est dispensatione temporum ordinatissima, sicut deus nouit cuncta disponere. et fortasse ad illud ipsum eius latibulum pertinet, quod in eo Decalogo, qui datus est in monte Sina, hoc solum praecepto figurato occultatum est. quod ad sabbatum pertinet. sabbatum autem dies sanctificationis est. nec uacat. quod inter omnia opera, quae fecit deus, illic primo sanctificatio sonuit. ubi ab omnibus operibus requieuit, unde nunc non est disserendi locus. uerum tamen, quod rei de qua agitur satis esse arbitror, non frustra illo die populus ab omni opere seruili abstinere praeceptus est, quo significatur peccatum, nisi quia non peccatum sanctificationis est, hoc est muneris dei per spiritum sanctum, quod in lege, quae duabus lapideis tabulis conscripta est, solum inter cetera in umbra figurae positum est, in qua ludaei sabbatum obseruant, ut hoc ipso significaretur tempus tunc fuisse occultandae gratiae, quae nouo testamento fuerat per Christi passionem tamquam scissione ueli reuelanda; cum enim transieris. inquit, ad Christum, auferetur uelamen.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
