Latin
28
Augustine, De Spiritu et Littera 28
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini, ibi libertas. hic autem spiritus dei, cuius dono iustificamur, quo fit in nobis ut non peccare delectet, ubi libertas est, sicut praeter hunc spiritum peccare delectat, ubi seruitus, a cuius operibus abstinendum, id est spiritaliter sabbatizandum, est, hic spiritus sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est, etiam digitus dei in euangelio dicitur. unde quia et illae tabulae digito dei conscriptae sunt et digitus dei est spiritus dei, per quem sanctificamur, ut ex fide uiuentes per dilectionem bene operemur, quem non moueat ista congruentia ibidemque distantia? dies enim quinquaginta conputantur a celebratione 1'aschae, quae figurate occisione ouis per Moysen fieri praecepta est in significationem utique futurae dominicae passionis, usque ad diem, quo Moyses legem accepit in tabulis digito dei conscriptis; similiter ab occisione et resurrectione illius, qui sicut ouis ad immolandum ductus est, quinquaginta diebus conpletis congregatos in unum fideles digitus dei, hoc est spiritus sanctus, inpleuit.