# De Spiritu et Littera 29

Augustine, De Spiritu et Littera, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/29

In hac mirabili congruentia. illud certe plurimum distat, quod ibi populus accedere ad locum, ubi lex dabatur, horrendo terrore prohibetur, hic autem in eos superuenit spiritus sanctus, qui eum promissum expectantes in unum fuerant congregati; ibi in tabulis lapideis digitus dei operatus est, hic in cordibus hominum. ibi ergo lex extrinsecus posita est, qua iniusti terrerentur, hic intrinsecus data est, qua iustificarentur. nam: non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces et si quod est aliud mandatum— quod utique in illis tabulis scriptum est — in hoc, inquit, sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum 11 m 111 u m tamquam t e ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis caritas. haec non in tabulis conscripta lapideis, sed diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. lex ergo dei est caritas. huic prudentia carnis non est subiecta; neque enim potest. sed ad hanc prudentiam carnis terrendam cum in tabulis scribuntur opera caritatis, lex est operum et littera occidens praeuaricatorem; cum autem ipsa caritas diffunditur in corde credentium, lex est fidei et spiritus uiuificans dilectorem.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
