Latin
30
Augustine, De Spiritu et Littera 30
Unproofread scanNot analysed yet
Vide nunc quemadmodum consonet ista discretio illis apostolicis uerbis, quae paulo ante ob aliud commemorata et diligentius pertractanda distuleram. manifestati, inquit, quoniam estis epistola Christi ministrata per nos, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ecce quemadmodum ostendit, quia illud extra hominem scribitur, ut eum forinsecus terrificet, hoc in ipso homine, ut eum intrinsecus iustificet. carnales autem tabulas cordis dixit non carnalis prudentiae, sed tamquam uiuentes sensumque habentes in conparatione lapidis, qui sine sensu est. et quod paulo post dicit, quod non poterant intendere filii Israhel usque in finem uultus Moysi et ideo eis per uelum loquebatur, hoc significat, quia littera legis iustificat neminem, sed uelamen positum est in lectione ueteris testamenti, donec ad Christum transeatur et auferatur uelamen, id est transeatur ad gratiam et intellegatur ab ipso nobis esse iustificationem, qua faciamus quod iubet. qui propterea iubet, ut in nobis deficientes ad illum confugiamus. ideo uigilantissime cum dixisset: confidentiam talem habemus per Christum ad deum, ne nostris hoc uiribus tribueretur, continuo commcndauit unde agitur dicens: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est, qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera cnim occidit, spiritus autem uiuificat.