Latin
32
Augustine, De Spiritu et Littera 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo ergo Christianorum aberret ab hac fide, quae sola christiana est, neque quisquam, cum uerecundatus fuerit dicere per nos ipsos fieri nos iustos non hoc in nobis operante gratia dei, quia uidet hoc a fidelibus et piis ferri non posse cum dicitur, ad hoc se conuertat, ut dicat ideo sine operatione gratiae dei nos iustos esse non posse, quia legem dedit, quia doctrinam instituit, quia bona praecepta mandauit. illa enim sine adiuuante spiritu procul dubio est littera occidens; cum uero adest uiuificans spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi, quod foris scriptum lex faciebat timeri.