# De Spiritu et Littera 35

Augustine, De Spiritu et Littera, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/35

Ergo illud uetus erat, quia hoc nouum est. unde igitur illud uetus, hoc nouum, cum lex eadem inpleatur per testamentum nouum, quae dixit in uetere: non concupisces ? quia ipsi, inquit, non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit dominus. ergo propter ueteris hominis noxam, quae per litteram iubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud testamentum uetus, hoc autem nouum propter nouitatem spiritus, quae hominem nouum sanat a uitio uetustatis. denique adtende quod sequitur et uide quanta luce fiat perspicuum, quod sibi fidentes nolunt homines intueri. quia hoc testamentum est, inquit, quod ordinabo domui Israhel: post dies illos, dicit dominus, dabo leges meas in cor illorum et i n m e n t e es o r u m s c r i b a m c a s. ecce est unde apostolus ait, quod supra commemorauimus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis, quia non atramento, sed spiritu dei uiui. nec ob aliud arbitror in en loco apostolum noluisse commemorare testamentum nouum ibi quippe ait: qui et idoneos nos fecit minis t r o s noui testamenti non litterae, sed spiritus —, nisi quia istam intuebatur prophetiam, cum diceret: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis cordibus, quoniam hic dictum est: in cordibus eorum scribo eas, ubi nominatim promissum est testamentum nouum.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
