# De Spiritu et Littera 41

Augustine, De Spiritu et Littera, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41

Sicut ergo lex factorum scripta in tabulis lapideis mercesque eius terra illa promissionis, quam carnalis domus Israhel, cum ex Aegypto liberata esset, accepit, pertinet ad testamentum uetus, ita lex fidei scripta in cordibus mercesque eius species contemplationis, quam spiritalis domus Israhel ab hoc mundo liberata pertinet, pertinet ad testamentum nouum. tunc fiet quod apostolus dicit: siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, siue scientia, euacua bitur, illa scilicet paruulorum scientia, in qua hic uiuitur, quae ex parte est per speculum in enigmate. propter hanc enim necessaria est praeteritis, cum adhuc praeteritis futura succedunt; propter hanc linguae, id est multiplicitas significationum, cum ex alio atque alio aliud atque aliud admonetur, qui nondum aeternam lucem perspicuae ueritatis mente purgatissima contemplatur. cum autem uenerit quod perfectum est et totum hoc quod ex parte est fuerit euaeuatum, tunc uerbum, quod adsumpta carne carni apparuit, ostendet se ipsum dilectoribus suis; tunc erit uita aeterna. ut cognoscamus unum uerum deum; tunc similes ei erimus, quoniam tunc cognoscemus sicut et cogniti sumus; tunc non docebit unusquisque ciuem suum aut fratrem suum dicens: cognosce dominum; omnes enim cognoscent cum a minore usque ad maiorem eorum. quod multis modis intellegi potest: siue quia et illic quisque sanctorum tamquam stella ab stella differt in gloria — nec ad rem quicquam interest, utrum a minore us q ue ad maiorem, sicut dictum est, an si a maiore usque ad minorem diceretur; quod similiter nihil interest, etiamsi minores intellexerimus, qui tantummodo credere, maiotes autem, qui etiam intellegere, quantum in hac uita potest, lumen incorporeum atque incommutabile ualuerunt —, sine minores tempore posteriores, maiores autem tempore priores intellegi noluit simul enim promissam dei contemplationem accepturi sunt omnes, quia et illi pro nobis meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur, et ideo uelut priores repperiuntur minores, quia minus dilati sunt, sicut in illo euangelico denario per similitudinem dicitur, quem prius accipiunt qui posterius uenerunt ad uineam , siue quolibet alio modo, qui IIIC in praesentia forsitan fugit, minores maioresque accipiendi sunt.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
