# De Spiritu et Littera 44

Augustine, De Spiritu et Littera, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/44

An forte eas gentes commemorauit apostolus scriptam habere in cordibus legem, quae ad nouum pertinent testamentum ? ad hoc enim unde uenerit, intuendum est. primo euangelium commendans ait: uirtus enim dei est salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum e s t: iustus autem ex fide uiuit. deinde loquitur de illis impiis, quibus propter superbiam nec cognitio dei profuit, quia non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. inde transit ad eos, qui iudicant et agunt talia, qualia 20 condemnant, nimirum propter Iudaeos, qui de lege dei gloriabantur, quamuis adhuc eos nominatim non exprimat, et in eo dicit: ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. non est enim personarum acceptio apud deum. qu i cum que enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; etquicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. his uerbis hoc unde agitur subiungit et dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt et cetera quae iam supra commemoraui. proinde non uidetur alios hic significasse sub nomine gentium quam eos, quos nomine Graeci supra significabat. cum diceret: Iudaeo primum et Graeco. porro si euangelium uirtus dei est in salutem omni credenti. Iudaeo primum et Graeco, et ira et indignatio, tribulatio et angustia i a in omnem animam hominis operantis malum, ludaei primum et Graeci, gloria autem et honor pax omni operanti bonum, Iudae primum et Graeco, iste autem Graecus nomine gentium significatus est naturaliter quae legis sunt facientium et quae scriptum habent opus legis in cordibus suis, profecto ad euangelium pertinent gentes, quibus lex in cordibus scripta est; eis quippe credentibus uirtus dei est in salutem. quibus autem gentibus bene operantibus gloriam, honorem pacemque promitteret extra euangelii gratiam constitutis? quia enim personarum acceptio non est apud deum et non auditores legis, sed factores iustificantur, ideo siue Iudaeus siue Graecus, hoc est quilibet ex gentibus crediderit, salutem in euangelio pariter habebit; non enim est distinctio, sicut postea dicit. omnes enim peccauerunt e t egent gloria dei iustificati gratis per gratiam ipsius unde autem factorem legis Graecum iustificari diceret sine gratia saluatoris ?

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
