# De Spiritu et Littera 45

Augustine, De Spiritu et Littera, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/45

Neque enim contra se ipsum diceret, quod ait: factores legis iustificabuntur, tamquam per opera, non per gratiam iustificentur, cum dicat gratis iustifieari hominem per fidem sine operibus legis nihilque aliud uelit intellegi in eo quod dicit 'gratis', nisi quia iustificationem opera non praecedunt. aperte quippe alibi dicit: s i gratia, non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. sed sic intellegendum est factores legis iustificabuntur, ut sciamus aliter eos non esse factores legis, nisi iustificentur, ut non iustificatio factoribus accedat, sed ut factores iustificatio praecedat. quid est enim aliud 'iustificati' quam 'iusti facti', ab illo scilicet qui iustificat impium, ut ex impio fiat iustus? si enim ita loqueremur, ut diceremus 'homines liberabuntur', hoc utique intellegeretur eis, qui iam homines essent, accedere liberationem; si autem diceremus 'homines creabuntur', non utique intellegeretur eos creari qui iam homines erant, sed ipsa creatione homines fieri. ita si dictum esset 'factores legis honorabuntur', recte non acciperemus nisi honorem illis qui iam essent factores legis accedere; cum uero dictum est factores legis iustifica buntur, quid aliud dictum est quam 'iusti iustificabuntur' ? factores enim legis utique iusti sunt. ac per hoc tantundem est, ac si diceretur 'factores legis creabuntur', non quia erant, sed ut sint, ut sic intellegerent etiam Iudaei legis auditores indigere se gratia iustifieatoris, ut possint esse factores. aut certe ita dictum est 'iustifieabuntur',ac si diceretur'iustihabebuntur,' 'iusti deputabuntur', sicut dictum est de quodam: ille autem uolens se iustificare, id est ut iustus haberetur et deputaretur. unde aliter dicimus 'deus sanctificat sanctos suos', aliter autem sanctificetur nomen tuum; nam illud ideo, quia ipse illos facit esse sanctos, qui non erant sancti, hoc autem ideo, ut quod semper apud se sanctum est sanctum etiam ab hominibus habeatur, id est sancte timeatur..

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
