# De Spiritu et Littera 46

Augustine, De Spiritu et Littera, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/46

Si ergo gentes commemorans naturaliter quae legis sunt . facientes et scriptum habentes opus legis in cordibus illos intellegi uoluit, qui credunt in Christum, quia non sicut Iudaei praemissa sibi lege ueniunt ad fidem, non est cur eos conemur discernere ab his quibus dominus per prophetam promittens testamentum nouum dixit leges suas se scripturum in cordibus eorum, quia et ipsi per insertionem, quam oleastro praestitam dicit, ad eandem oleam, hoc est ad eundem dei populum, pertinent, potiusque concordat prophetico etiam hoc apostolicum testimonium. ut hoc sit pertinere ad testamentum nouum legem dei habere non in tabulis. sed in cordibus scriptam, hoc est intimo affectu iustitiam legis amplecti, ubi fides per dilectionem operatur, quia ex fide iustificat gentes deus, quod scriptura praeuidens praenuntiauit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes g e 11 t c s, ut per hanc promissionis gratiam oliuae insereretur oleaster et fierent fideles gentes filii Abrahae in semine Abrahae, quod est Christus, sectantes eius fidem, qui non accepta in tabulis lege nondumque habens ipsam circumcisionem credidit i t deo et deputatum est illi ad iustitiam. ac sic tale erit hoc quod de eiusmodi gentibus dixit apostolus, quod opus legis scriptum habeant in cordibus suis, quale est illud ad Corinthios: non in tabulis lapideis, sed i n tabulis cordis carnalibus. ita enim fiunt de domo Israhel, cum praeputium eorum in circumcisionem deputatur, co quod iustitiam legis non praecisione carnis ostendunt, sed cordis caritate custodiunt, quoniam si praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius, inquit, in circumcisionem deputabitur? et propterea in domo ueri Israhel, in quo dolus non est, participes sunt testamenti noui, quia dat deus leges in mentem ipsorum et in cordibus eorum scribit eas digito suo, spiritu sancto, quo ibi diffunditur caritas, quae legis est plenitudo.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
